- FICTILE
- FICTILEapud Iuv. l. 4. Sat. XI. v. 19.---------- condire gulosumFictile:absolute de vase fictili. Et quidem Fictilia, ex terra Samia, primum omnium pocula fuêre, neque in pauperiorum tantum aedibus, sed et in opulentiorum conviviis, adeoque etiam Deorum fanis ac sacrificiis; Sen. Ep. 90. Tubero paupertatcm et se dignam et Capitolio iudicavit, cum Fictilibus in publica cena usus ostendit, debere his hominem esse contentum, quibus Dii etiamnum uterentur. Et Ep. 95. in fine: Omnium illorum aurum argentumque fractum est et millies constatum, at omnibus saeculis Tuberonis Fictilia durabunt. Quod Graeci moris fuisse, docet Antiphanes, apud Iul. Polluc. l. 10. c. 19. ἐξ ὀξυβαφίωνκεραμίων ἐπίνομεν, ex acetabulis fictilibus bibebamus. Sed et postmodum lautiores cibos fictilibus patinis apponi consuevisse dicemus infra in voc Patina. In templis vasa Samia Tertulliam. Apologet. c. 25. habet: Fictiles urnas Cic. Paradoxo 1. Plin. quoque fictiliumi in iis sympuviorum meminit. Idem Templorum fictiles parietes, seu fictilia fastigia memorat l. 36. c. 2. Ipsa Numinum simulacra testacea seu fictilia fuisse, Seneca ostendit Consol. ad Helviam c. 10. inquiens, Tum per fictiles Deos religiose iurabatur: Propert. item l. 4. Eleg. 1. v. 5.Fictilibus crevêre Diis haec aurea templa:Non suit opprobrio facta sine arte casa.Miro ludibrio, cum ex eadem massa, e qua ipsi homines, et vasa quibus ad vitae sustentationem utebantur, constabant, Deos sibi fingerent. Postea crescente luxu ad ligna, ad metalla, itum, vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 30. Porro defunctus sese multi fictilibus soliis condi maluêrunt. Plin. l. 35. c. 12. Ubi fictilia solia, Graece ὁςράκιναι πύελοι, sunt arcae fictiles, condendis mortuis, de quibus vide Salmas. ad Solin. p. 1205. Etiam fictilem cenam parasitis exhibuit Heliogabalus, apud Ael. Lamprid. In vase quoqueve fictili expositos olim infantes, diximus supra, ubi de Exponendi ritu: in vase itidem restaceo recens ficto mulieri suspectae, apud Hebraeos, potio amara propinata, vide infra Zelotypia de ratione inscribendi fictilia, aliquid infra ubi de Gagate: ea componendi, voce Pheos, it. Phleos, et Stipa. etc. Hinc Fictores, qui ex argilla statuas et signa faciebant, Graece Πλάςαι, Figuli quoque Plin. l. 35. c. 12. ubi de primordiis Artis sic inter alia: Fingere exargilla similitudines, Dibutades Sicyonius figulus primus invenit, Corinthi filiae operâ. quae capta amore iuvenis, illo abeunte peregre, umbram ex facie eius ad lucernam in pariete lineis circumscripsit: quibus pater eius impressâ argillâ typum fecit et cum ceteris fictilibus induratum igni proposuit: eumque servatum in Nymphaeo, donec Corinthum Mummius everteret, tradunt. Plura de hac re vide infra in voce Plastice.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.